ANXURUS sive potius ANXYRUS

ANXURUS sive potius ANXYRUS
ANXURUS, sive potius ANXYRUS
nomen est, quô Iuppiter a Campanis vocabatur, qui maxime Auxuri colebatur imberbis, vel quasi ἄνευ τȏυ ξοροῦ, sine novacula, quia barbam numquam rasisiet. Servius, in illud Poetae Aen. l. 7. v. 799.
Circeiumque iugum; queis Iuppiter Auxurus arvis
Praesidet. --- ---
Ubi Axurus. de la Cerda contendit legendum. Sane Pausan. in Eliacis prioribus meminit duplicis simulacri Iovis οὐκ ἔχοντος γέεινα, non habentis barbam. Porro de nummo quodam Iovis aut Axuri aut Crescentis vix est, qui non meminerit eruditorum; Germanus, Laevinus, Scaliger, Ortelius, Dalechamvius, et alii. Non omittendus hic Statii locus Theb. 10. v. 61. de Templo sacro et Iunoni puellae, et Iovi Axuro:
Ipsa illinc magni thalamo desponsa Tonantis
Expers connubii, et timide positura pudorem,
Lumine demisso pueri Iovis oscula libat
Simplex, et nondum furtis offensa mariti.
Neque Claudiani, de 4. Consulatu Honorii v. 195.
Talis ab Idaeis primaevus Iuppiter antris
Possessi stetit arce poli, famulosque rccepit
Natura iradente Deos: lanugine nonaum
Vernabant vultus, nec adhuc per colla fluebant
Moturae convexa comae: tum scindere nubes
Disccbat, fulmenque rudi torquere lacerto.
Aliam eiusdem parvuli Iovis imaginem repraesentat Stat. l. 1. Achillcid. v. 588. in hunc modum:
Sic sub matre Rheâ iuvenis regnator Olympi
Oscula securae dabat insidiosa sorori
Frater adhuc, medii donec reverentia cessit
Sanguinis, et versos germanae expavit amores.
Iovis etiam pueri meminit Apollon. l. 1. Argon, dicitur ab eo κοῦρος et ἐπὶ φρεσὶ νήπια εἰοὼς. Et Nonnus Dionysiacwn l. 41. his versibus:
Ζεὺς τότε κοῦρος ἔην, ἔτι ποῦ βρέφος, οὔποτε πυκνῷ
Θερμὸν ἀναχίσασα νέφος βηταρμονι παλμῷ
Ἀςτεροπὴ σελάγιζε. --- ---
Nummus Pansae et Vibii, cuius meminit Constant. Landus. Numis. in cuius parte alterâ erat IOVIS AXUR. in altera imago barbata, sed intonsa: Unde colliges, non semper Iovem Axurum sumi pro Iove puero, sed etiam pro Iove intonso, quasi ἄνευ ξυεοῦ, ut qui numquam egeret novaculâ, semper enim tonsus erat, etiamsi grandis fuit. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”